Archive for the ‘Уголок латиниста’ Category

15. Viatores et Asinus

Март 30, 2009

Duo qui una iter faciebant, asinum oberrantem in solitudine conspicati, accurrunt laeti, et uterque eum sibi vindicare coepit, quod eum prior conspexisset . Dum vero contendunt et rixantur, nec a verberibus abstinent, asinus aufugit, et neuter eo potitur.
(more…)

14. Mulier et Gallina

Март 29, 2009

Mulier quaedam habebat gallinam, quae ei quotidie ovum pariebat aureum. Hinc suspicari coepit, illam auri massam intus celare, et gallinam occidit. Sed nihil in ea reperit, nisi quod in aliis gallinis reperiri solet. Itaque dum majoribus divitiis inhiabat, etiam minores perdidit.
(more…)

13. Asinus

Март 28, 2009

Asinus, pelle leonis indutus, territabat homines et bestias, tanquam leo esset. Sed forte, dum se celerius movet, aures eminebant: unde agnitus, in pistrinum abductus est, ubi poenas petulantiae dedit.
(more…)

12. Boves

Март 27, 2009

In eodem prato pascebantur tres boves in maxima concordia, et sic ab omni ferarum incursione tuti erant. Sed dissidio inter illos orto, singuli a feris petiti et laniati sunt.
(more…)

11. Cancri

Март 26, 2009

Cancer dicebat filio: mi fili, ne sic obliquis semper gressibus incede, sed recta via perge. Cui ille, mi pater, respondit, libenter tuis praeceptis obsequar, si te prius idem facientem videro.
(more…)

10. Vulpes et Leo

Март 25, 2009

Vulpes, quae nunquam leonem viderat, quum ei forte occurrisset leo, ita est perterrita, ut paene moreretur formidine. Eundem conspicata iterum, timuit quidem, sed nequaquam ut antea. Tertio illi obviam facta, ausa est etiam propius accedere, eumque alloqui.
(more…)

9. Canis et Boves

Март 24, 2009

Canis iacebat in praesepi bovesque latrando a pabulo arcebat. Cui unus boum, quanta ista, inquit, invidia est, quod non pateris, ut eo cibo vescamur, quem tu ipse capere nec velis nec possis!
(more…)

8. Venter et Membra

Март 23, 2009

Membra quondam dicebant ventri: nosne te semper ministerio nostro alemus, dum ipse summo otio frueris? Non faciemus. Dum igitur ventri cibum subducunt, corpus debilitatur, et membra sero invidiae suae poenituit.
(more…)

7. Capra et Lupus

Март 22, 2009

Lupus capram in alta rupe stantem conspicatus, cur non, inquit, relinquis nuda illa et sterilia loca, et huc descendis in herbidos campos, qui tibi laetum pabulum offerunt? Cui respondit capra: mihi non est in animo, dulcia tutis praeponere.
(more…)

6. Anseres et Grues

Март 21, 2009

In eodem quondam prato pascebantur anseres et grues. Adveniente domino prati, grues facile avolabant: sed anseres, impediti corporis gravitate, deprehensi et mactati sunt.
(more…)